Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

hanc communionem cum Christo nonnisi in mente et cogitatione nostra consistere. Qua quidem sententia Calvinus non modo totum suum dogma de sacra Coena, sed etiam quae de spiritali sacrosanctae carnis et sanguinis absque sacramento manducatione tradiderat, plane rescidisset. Enimvero ut ex supra allatis jam satis elucet, qua mente et quo consilio Calvinus illa voce usus sit, ita eam diserte interpretatur in ultima ad Westphalum admonitione. „Hoe" (carne Christi ut pane vivifico vere animas nostras ali et pasci), inquit, „nonnisi spiritualiter fieri docemus, quia hujus sacrae unitatis vinculum arcana est et incomprehensibilis Spiritus sancti virtus1);" et in libello de optima ineundae concordiae ratione: „dicitur spiritualiter nobis Christi corpus dari in Coena, quia facit arcana Spiritus sancti virtus, ut, quae locorum spatio dislant, inter se uniantur, ac proinde ut e coelo ad nos penetret vita ex carne Christi2)." Eadem mente in Institutione christianae religionis 1. 1. §, 33. ipsam Christi carnem in mysterio Coenae non minus spiritualem rem esse dicit quam aeternam salutem. Hac potissimum significatione Calvinus illud verbum in nostra quaestione usurpat, et facile est ad intelligendum, quam foecundam segetem errorum et perversarum Calvinianae sententiae interpretationum adolescere oporteat, si notio illius verbi in nudam humanae mentis cogitationem detorqueatur. Pluribus quidem locis Calvinus hujus verbi usu id significat, conjunctionem cum carne vivifica Christi, quam nobis conciliat Spiritus sancti virtus, proxime non ad corpus, sed ad animam nostram pertinere, nunquam vero istud, nos in Coena Christum cogitatione tantum, non re ipsa praesentem habere. Sed sive ad priorem sive ad posteriorem illius vocis significationem animum advertas, id quidem dubium non est, ex Calvini sententia vim illam carnis glorificatae vivifieam, quae ipsi coelestis sacrae Coenae substantia esse videtur, animas vescentium fide reclusas, nonpanem et vinum pervadere.

Lutherus vero coelestem sacrae Coenae substantiam ipsum corpus et sanguinem Jesu Christi, non modo vim aliquamet efficientiam ejus essecenset. Hanc substantiam, ubicunque sacra Coena secundum institutionem Christi in ecclesia ipsius praesentiam profitente celebretur, cum pane et vino intime conjungi docet. Sed ut veram hujus discrepantiae vim et rationem assequamur, duplicem de hac praesentia Christi sententiam, quae

1) Opp. Calv. 1. 1. p. 803.

2) Opp. Calv. I. I. p. 864. Miror Plarickium, Geschichte des prolest. Lehrbegriffs tom. V, p. II, p. 60. hic in Calvino aperta verba desiderare: „Er hütele sich sorgfallig in ganz eigenllichen Ausdrücken diese Erklarung zu geben, sondern gab bloss einige Bestimmungen an, welche ihrem Begriff davon (manducationem spiritalem dicit) zu Grunde lagen." Quae Planckius ipse in sequentibus affert, illud'sententiae captjlin obscure quidem relinquunt, sed interpretis, non auctoris vitio.

*1

Sluiten