Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

adsit, in unaquaque hostia et in unoquoque haustu vini simul contineatur et ab innumerabilibus labris simul accipiatur. Haec enim est Lutheri sententia, ut eam plurimis locis tradit, non partem corporis et sanguinis, sed totum corpus et totum sanguinem Christi salva sua ubiquitate substantiali ab unoquoque in sacra Coena sumi1). Propterea in confessione breviori laudat Thomae Aquinatis prosam ab ipso alias aspere vituperatam, quae, in Missa cantata, haec habet:

A sumente non concisus,

Non confractus, non divisus,

Integer accipitur.

Sumit unus, sumunt mille,

Quantum isti tantum ille,

Nee sumptus consumitur. Quibus probatis fieri non poterat quin Lutherus, quamquam, ut videtur, inextricabilium difficultatum et repugnantiarum sensu magis quam certa rei cognilione impeditus, postea sententiam de ubiquitate dogmati de sacra Coena immiscere abstineret. — Ex quo ceterum elucet Lutheri de sacra Coena dogma ex dogmate de communicatione idiomatum longe tenuiori filo suspensum esse quam vulgo creditur. Quis enim ausit contendere Lutherum divinae Christi naturae tanquam propriam ejus conditionem tribuisse facultatem, totam suam substantiam cum qualibet re conjungendi, ita ut illa simul cum hac, imo sub et in ea accipiatur, comedatur? Nos non fugit Lutherum in scripto: „dass die Worte Christi: das ist mein Leib, noch feststehen," et in majori de Coena confessione similia quaedam de Dei omnipraesentia proferre; verum ut ea magis poetici quam dogmatici generis sunt, ita id tantum volunt, Dei omnipraesentiam substantialem, quae vocatur, nihil commune habere cum loco et spatio, eam non corpoream, sed plane spiritalem esse. Hic autem de corporis alicujus praesentia sermo fit.

Quodsi his hactenus de differentia utriusque sententiae disputatis summam conficere placet, proficiscendum erit ab illa distinctione inter carnis glorificatae substantiam et vim vivifieam. Calvinus contra Hesshusium neque de praesentia neque de esu substantiali, sed tantum de utriusque modo certamen esse contendit2); similia dicta apud ipsum et theologos eum sequentes saepius reperiuntur.

1) Sermon von dem Sacr. u. s. w. Opp. I. 1. pp. 930. 931. Dass die Worte Christi: das ist mein Leib u. s. w. Opp. 1. 1. p. 1091. Kurzes Bekenntniss Opp. 1. 1. pp. 2200. 2201.

2) Opp. 1. 1. p. 844.

Sluiten