Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quae porro quamvis pretiosissima per se tarnen nihil efficiat, sed tota ad firmandain promissionem spectet; ipsum autem promissuin, peccatorum condonationem dicimüs, non pignore, i. e. corpore et sanguine Christi in sacra Coena distribulo, efficitur, sed ipsius morte semel comparatum est. Ea ipsa igitur res, quae pignori datur, postquam cum visibilibus elementis untta est, etiam ab indigne Sacramento utentibus accipitur, sed pignoris loco iis esse nequit, cum ipsam promissionem contemnant. Unitur illa res sacrosancta cum elementis per verba conseCrationis1)^ *non«, ut Lutherus contra Romanam de consecratione sententiam ait, «propter nostram pronuntiationem aut quod haec verba a nobis pronuntiata hanc habeant efficaciam, sed quia Christus nobis praecipit, ut haec verba pronuntiemus (?) et hoe agamus, quod ipse in prima Coena fecit, et hoe modo suum mandatum et factum cum nostra recitatione conjunxit2).« Hujus mandati igitur vi, simulac verba consecrationis recitantur eo quidem consilio, ut elementa consecrata deinde distribuantur et edantur, fit illa mirabilis uaio corporis et sanguinis Christi cum elementis, quam sequitur unio cum iis homiuibus, qui elementis vescuntur, sive sint digni sive indigni. Ab Oecolampadio, cui absonum esse videbatur, quod rex magnificentissimus corpus suum hominibus pessimis huc illue iactandum traderet, Lutherus suam sententiam ingeniose ita defendit: «Unsers Gottes Ehre ist die, dass er sich urn unsertwillen auf's allerliefste heruntergiebt in's Fleisch, in's Brot, in unsern Mund, Herz und Schooss, und dazu um unsertwillen leidet, dass er unehrlich gehandelt wird, beide auf dem Kreuz und Altar ).« —

Quodsi Calvini de sacra Coena scripta- perquirimus sciscitantes, quae maxime rationes dogmaticae eum impediverint, quominus hanc sententiam probaret, non nego'quidem in iis numerandam esse religionem illar», qua ne christiani a superstitioae ecclesiae pontificiae liberati rursus ad adorandam rem creata-m, symbola consecrata dieimus, deducerentur timuit. Praecipue vero, id quod jam ex Institutione christianae religionis satis elucet, obstilit studium Calvini omnia removendi, quae vel coelesli Jesu Christi gloriae et majestati vel veritati corporis humani ideoque humanae naturae in Christo cum divina conjunctae derogare existimabaU

Ex Calvini igitur sententia coeleste Mud, quod ehristiWïis in Sacra Coena im-

I) ld esse in hoe foco comroverso Lutheri judicium, jam iis probatur, quae in breviori confessiöffé" <IHW41) de elevatione affert. Apte interprelatii dieif, qtti ek ipsa vöfba institüöorik illuStrari existimenti „.als wollie der Priester mit der That sagen: sehet, liebe CbrisWn,, das< ist; der Leib, Atv fiir" euch gegöbei»

ist sonderlich weil er's so eben aufhöbe bald nach den Worten: das ist mein Leib" etc. Cf. Opp.

ed.. Walch. tom. XX, p.. 2224.

2.) Haec verba et alia similia laudat Formula Concord. sol. deel. art. VII, p. 748. ed. Rechenb.

3) In libro: dass die Worte etc. cf. Opp. \. l p. 1028. Similia habe» ia Confessione majalrÈ!

Sluiten