Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dignorum prorsus oblilus sit. Quocum cohaeret, quod a Luthero corpus Christi iri Coena accipi quidem ore affirmatur, conteri vero dentibus, deglutiri etc. saepius negatur; neque enim crassö et Capernaitica, sed spiritali'), supernaturali et plane arcana ratione hanc sumptionem veri et substantialis corporis Christi iieri. His vero propositis manducatio oralis aperte revocari videtur; manducandi enim et edendi notio procul dubio plus aliquid in se continet quam illud »ore accipere", manducatio, quae hoe solo absolvi dicitur, non vera sed simulata est.

Porro Lutherus saepissime testatur corpus Christi, quam vis in quavis sacrae

Coenae celebratione ab unoquoque conviva integrum sumatur, illaesum tarnen et nulli

mutationi obnoxium in statu suo glorioso ad dextram Patris remanere. In epistola kalendis Decembribus a. 1537 ad Helvetios missa 2) diserte negal Christum in Coena a coelo vel a dextra Dei aut visibili aut invisibili modo descendere. Siquidem mente et cogitatione aliquatenus assequi studemus, non qui id fieri possit — id enim Lutherus, siquidem de promissione Christi constat, rectissime ipsius potestati permittit —, sed quid id ipsum sit, quod in Coena accipitur, ipsae Lutheri sententiae, cum idem Christi corpus in Coena simul edi et non edi dicere nefas, nos cogunt aliquo modo distinguere inter Christi corpus propriè significatione intellectum et id quod in Coena accipitur. Hoe vero concesso praesentia Christi in Coena a dogmate Lutherano, a quo separatum quoddam corpus eucharisticum Christi comminisci prorsus alienum, vix alio modo intelligi poterit quam hoe: id quod in Coena accipiatur, e corpore Christi glorioso arcana et mirabili ratione nasci veluti radium ex sole ideoque Coena utentibus corpus Christi repraesentare non tanquam per symbolum, sed vere et natura sua. Cui quidem sententiae etiam similitudines, quibus Lutherus praesentiam Christi in sacra Coena illustrare studet, maxime favere videntur. Utitur enim hoe consilio luce ab uno sole proficiscente et innumerabilia loca simul pervadente, sole in undis lacus alicujus suam imaginem millies simul depingente, gemma, quae guttam sibi intime insidentem quaqua superficiei parte tanquam ibi haerentem ostendat, speculo, quod in mille fragmenta discussum unoquoque eorum eandem reddat imaginem quam antea integrum. Quae omnia non ad ipsius substantiae quidem, sed ad effectus cujusdam ab ipsa substantia proficiscentis praesentiam conveniunt. Ab hac igitur parte Lutheri dogma ipsa natura sua ad sententiam Calvini vergere videmus, quamobrem recentissimum hujus dogmatis interpretem de-

1) Cf. quae Formula Concordiae de vi et usu vocis „spiritalis " in quaestione de sacra Coena observat in sol. deel. art. VII, p. 755.

2) Apud De Wette tom. V, p. 85.

5

Sluiten