Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

BIJLAGE.

(Scrutiniutn Physico-Medicum contagiosae Luis quae dicitur Pestis, LipsiaeapudHaered. Schüreri et Götzii, Typis Baverianis MDCLIX p. 69 et s.)

EXPERIMENTA CONSECTARIA.

Aerem, aquam, terram innumerabilibus insectis scatere, adeo certum est; ut id etiam ad oculum demonstrari possit. Notum quoque hucusque est omnibus, vermes e putredis corporibus scaturire; sed non nisi post admirandum smicroscopii inventum, omnia putrida innumerabili vermium oculo non armato insensibilium foetura scatere, cognitum fuit; quod et ego nunquam credidissem, nisi frequenti multorum annorum experimento id comprobassem. Quod ut patefiat, sit.

EXPERIMENTUM I.

Accipe particulam carnis, quam noctu lunari madori usquead sequentis diei exordium expositam relinques, deinde illam attente Smicroscopio contemplaberis, et reperies, totam a Luna contractam putredinem in innumerabiles vermicttlos diversae quantitatis degenerasse, quos tarnen seposito Smicroscopio nullo visus acumine deprehendere queas, exceptis iis, quos moles notabilis, in quam excreverunt, sensibiles facit. Idem experieris in caseo, lacte, aceto, similibusque putredine redundantibus corporibus. Smicroscopium tarnen non putes vulgare esse debere, sed diligenti non minus quam perita manu elaboratum; cujusmodi mihi est, quod objecta millies majora quam in se sunt representat.

Sluiten