Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

EXPERIMENTUM IV.

Si cariosum cujuscunque ligni pulverem Smicroscopio examines, immensam vermiculorum pullulaginem, quorum nonnfulli corniculis instructi, quidam alatum quidaffectant,aliquipolvpodiis vermibus non absimiles reperiuntur; oculos quoque instar punctorum nigrorum cum proboscide advertes; ut proinde Deus Opt. Max. non tam in vastïssimis Mundi corporibus, quam vel in minutissimis, et omni visus acumini imperviis animalculis mirabilem se ostenderit, cum singula iis membris instruxerit, sine quibus nee movere se, nee ulios vitales actus exercere possent. Cum autem illa ipsa extra omnem sensus attractum ob exiguitatem corpusculorum posita sint, quam in iis corculum exiguum? quam jecusculum aut ventriculum, quam cartilagines et nervulos, motus instrumenta parva esse oportebit? Visui non armato minutius animal acaro non occurrit, utpote candidi puncti similitudinem prae se ferente; quod tarnen Smicroscopio visum' animal pilosum «t prorsus urso simile nobis exhibetur.

EXPERIMENTUM V.

Accipe phialam aqua ad medietatem refertam, intra quam pulverem terrae insperges, qui subito fundum petet; et sic per aliquot dies phialam aestivo tempore Soli expositam, usque dum aqua ad putredinem vergat, immotam relinques; et observabis (aqua ad putredinem vergente) in fundo phialae, ex aquae seu pulveris injecti sedimento, veluti bullulas quasdam emergere, quarum singulae succedentibus diebus in minutissimos vermiculos animantur, qui miros per aquae meditullium jocos lususque exercent; atque ad maturitatem perducti, tandem ad humidi et sicci aëris confihia transmigrantes in alatos Cyniphes ingenti numero animantur, aërique commissi ea importunitate et molestia homines et animalia vexant, quam omnes aestivo tempore, et potissimum noctu cum doloris sensu, atque indignatione «xperiuntur.

Sluiten