Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quam nemo non pro nova conjectura, at iepida profecto atque ingeniosa habebit, eo fulcitur, quod fTHN (v. 8.) per gematriam numerum eundem, quem n. plpan, efficit. Stickelius ad eam refellendam male animadvertit, n. nsüa a Jesaia nusquam de propheta dici, cum 1) in vaticiniis jesaianis nullibi praeter hunc locum reperiatur;

2) alibi hac significatione solenne sit, velut Micha 7, 4;

3) n. ea ipsa significatione a Jesaia adhibeatur 56, 10.; 4) in Habacucum, collato capitis II. initio, egregie quadret; 5) ab interpretibus praestantissimis atque etiam paraphrasta (fc03J "iön) de propheta intelligatur. Contra isti interpretationi non modo non repugnatur, verum etiam favetur inter nostros a Varenio (Comm. ad Jes. 1.1.). Vitringa vero (in suo Comm. ad eundem 1.) speculatorem et excubitorem, quem Jesaias constituere jussus erat, ut supplicia Babylonis observaret et visa ipsi interpretaretur, Jeremiam dicere mavult, qui cc. L. et LI. Babylonis exitium magna et prolixa vaticinatione exposuit.

§8.

Habacue Sunamitidis Jilius.

Quaeritur, quibus parentibus et ubi natus sit Habacue propheta. Silente scriptura, circumspicienda sunt, quae ferat traditio. Ac primum quidem quid judaica respondent, sciscitantes, occurrit nobis fabula illa notissima ac noXvd-QvlXrjTog, quae perhibet, Habacucum filium fuisse Sunamitidis, quem Elisa propheta aetate puerili subito mortuum resuscitavit (2 Reg. 4, 8 ss.), plane sicut Jona

'131 iTJDJJN TnOtfO by TDMW Taanit III. (Een Jacob § 56.); Chagiga II. (ib. § 13.). Raschi n. non oirculum, sed foveam s. Bcrobicnlnm (nbUJJ NDU) esse dicit, et historiam de hac fovea Habacuci narratam esse testatur pipnr6 rten bv nuiro (cf. zunz, Gottesd. Vortr. p. 78 s.).

Sluiten