Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gestarum narratione impulsu et ductu divino facta dici notnm est. Inscriptio illa vel ab Alexandrinis in aramaico hebraicove exemplari, unde transtulerunt, inventa vel ab ipsis recens addita vel posterius ad fidem historiarum corroborandam praefixa esse potest; nihil vero impedit, quominns eam pro antiqua ac tarnen notha habeamus. Ergo veteres apocryphorum illorum trilogiam non a Daniele derivabant, sed ab Habacuco propheta (ix ngoyrireias), quem suam ad Danielem in lacum leonum conjectum translationem, adjectis historiolis de Belo (et Susanna), quae ipsi in Judaea degenti innotuerant, instar Jonae propria manu literis consecravisse credebant.40) Neqëe dubium esse potest, hunc Habacucum Levi tam ex sententia antiquitatis eundem esse, quem Habacucum, cujus prophetia eanonica exstat; quare non necesse habemus, cum plerisque pontificiorum duos Habacucos prophetas, ne apocryphorum auctoritati quidquam detrahatur, discernere, vel cum Bertholdo, qui veritatem conjecturis obruit, comminisci, fabulas de Belo, Dracone et Susanna Habacuci cujusdam esse, ignoti ceterum hominis, quem in prophetam transmutaverit interpolatoris alicujus posterióris superstitio vel fallacia.41) Quin potius inscriptio ista eo orta esse videtur, quod narrationes ab Habacuco, ut veteres opinabantur, primum relatae, prophetica ejus auctoritate confirmatae et orali traditióne propogatae dein-

decurtaverim librum: quum et Origines et Eusebius et Apollinarins aliique ecclesiastici viri et doctores Graeciae has, ut dixi, visiones non habe# apud Hebraeos fateantur." Hieron. Proem. comm. in Dan. cf. eundem ad Dan. 13, 59.

40) Hinc in Athanafü Synopsi (Opp. II. p. 184) et Nicephori Sfichomelria post libros V. T. dpzdeyopirovi Inter apocrypha memorantur Baqov/, A p (laxov p, 'BJe^i xai Ja/rti)}. ^svieniyqatpa. Habacuci nomiiie nihil aliud denotari existimo, quam fabulas de Bele et Dracone nootpiptia. rov Appaxoip inscriptas, Fabrtcii Cod. Pseudepigr. V. T. I. p. 1116. (Huetioa p. 510. Carpzov. Introd. p. 404.)

41) Daniël p 155. 15G. cf. Stickel, Prolns. p. 14. 15.

Sluiten