Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 13.

Traditio de Habacuco discophoro.6*)

Sequitur nunc alia eaque divulgatissima traditio, quae ceteras omnes, quotquot de Habacuco feruntur, antiquitate, faraa atque auctoritate superat, quae antiquissimis apocryphis a vetere ecclesia deuterocanonicorum loco habitis publiceque praelegi solitis coinmendata, a Patribus ad aedificationem ecclesiae adhibita ac vel cantionibus celebrata est, cujus fides historica fere nunquam, ne nostia quidem aetate, adeo in dubitationem vocata est, ut non ad tempos, quo Habacue propheta vixerit ac vaticinatus fuerit, inde conclusio fiei* vel certe conjectura capi possit, traditionem dico de Habacuco ad Danielem, qui propter Belum confractum et Draconem interfectum in lacum leonum conjectus erat, cum epulis Babylonem abrepto. Hujus traditionis erigines, fontes ac varietates deinceps considerabimus, omnibus, quaecunque ad eam iüustrandam conferre possint et ad ejus historiam aliqoid momenti habent, diligenter conquisitis. Primum vero exponemus ejus traditionis speciem atque ortum, qualis in apocryphis, quae versionibus Graecis a LXX et Theodotione factis intexta sunt, nobis repraesentatur; deinde, ad ejus quasi incunabula propias accedentes, fragmentum archetypi horum apocryphorum aramaici nobis conservatum esse ostendemus,

id est ooroaxor, hoe est t es tam, urbem Ostracinen intelligi volunt et ceteras jiixta Rhinocoruram et Casium civitates, quas usque hodie in Aegypto lingua Chananitide, hoe est, Syra loqni nianifestum est, et putaut, e vicino Syros atque Arabes a Nabuchodonosor in illam terram fuisse translatos."

583 Hoe nomen mutnatnm me esse fateor a Sixto Senensi, qui in Bibl. S. T. I. p. 83. ait: Ecclesia Catholica ab Apostoloram temporibus usque adhuc Hymuum trium puerorum qnotidie inter divinas laudes decantans et Orationem Azariae nna cum Historia Susan-

nae et Belis atque Abticuc Discophori huic appendici canoni-

cam auctoritatem promeruit.

Sluiten