Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

§ 14.

Habacue discophorus apud Vheodotionem.

Additamenta libri Danielis apocrypha, quemadmodum in Alexandrina, sic etiam in Theodotionis versione continentur, eo ordine, ut modo tres illae historiae de Susanna, Belo et Dracone duodecim Danieliticarum visionum capitibus subjiciantur (Cod. Chis. Ed. Comp.), modo. subjectis tantummodo duabus posterióribos, Susanna ceteris omnibus praemittatiÉ^Cod. Vat Ed. Bom.). Constat vero, ecclesiam jam Hieronymi temporibus Danielem publice legere consuevisse non secondom LXX, sed sec. Theodotionem, quod cor acciderit, Hieronymus se nescire fatetur, at suspicatur, Theodotionis versionem propterea ecclesiae praeferendam visam esse, quod cum hebraica veritate magis conveniret.6*) At plane incredibile est, ecclesiam versionem septuagintaviralem, qnae in N. T. crebris locis adhibetur et qua hacteous usa erat, ut ex Ignatii (1. I.) et Justini Martyris65) testimoniis indepetitis apparet, ut hebraico textui minus congruam repudiasse eiqoe versionem Judaei, qui „utique post adventum Christi ineredulus fuit", qui modo Ebionita, modo Marcionita nominatur et jam ab Irenaeo inter audacter (led-eofitivEvovTceg66) refertur, certo consilio praetulisse. Quapropter ego (donec proferantur argumenta contrarii) versionem Danielis Theodotionianam ab ecclesia non prius adoptatam esse censeo, quam ab Origine tanquam casti-

64) „Hoe nnum affirmare possum, quod raultum a veritate discrepet (Daniël juxta .LXX Interpretes) et recto judicio liber repudiatus sit" Hieron. Praef. in Dan. Comm. in Dan. 4, 5. V. Carpzov. Critica Sacra p. 565 s. et Montfaucon. Praeliminaria ad Hexapla.

65) Havernick, Daniël p. XLV ss. cf. Einleitung I, 3. p. 47 ss. (quibus sententiam meam de Theodotionis in ecclesia usu confirmari inipense laetatus sum).

66) Adv. Haereses III, 84.

Sluiten