Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

stra quaesivit, Raymuudum accusat, quod legentibus (nescio utrum Christianis an Judaeis) iuiposuerit et, quae nunquam in Genesi Rabba exstitissent, se ibi iuvenisse fraudulente simulaverit. At huic criminatioui oppono: 1) nullam causam cogitari posse, quae Raymundum impulerit, ut ad Habacuci aetatem probandam locum. qui ad christologiam plane nullius momenti est, Genesi Rabbae supponeret idque tam callide tamque falliciter; 2) repugnare mores Raymundi, qui multo simplicius et candidius egit Petro Gulaiino, auctore libri de arcanis catholicae veritatis, qui magnam partem Pugionis tanquam sui ingenii foetum turpissimo plagio in librum suum transtulit 5 3) non credibile esse, apocrypha syriaca, quae etiam inter nos sero in lucem prodierunt84), Raymundo Martini, Dominicano Barcinonensi (fl c. 1250), praesto fuisse, atque insuper non constare, eum praeter hebraicam arabicamque linguam syriacam quoquè calluisse; 4) denique inesse illi fragmento, quantumvis syriaci textus simillimo, tarnen non pauca judaicae originis vestigia.85) Quae cum ita sint, non dubito fore, ut fragmentum a Raymundo nobiscum communicatum aliquando in antiquis Genesis Rabbae Codd., qui sane rarissimi sunt, inveniatur. Verum argumenta, quae protulimus, usque ad hoe tempus certo sufficiunt ad Raymundum a crimine fraudis liberandum. Ergo superest nobis pars apocryphi de Dracone chaldaici, quod quidem, uti cum textu syriaco Polyglottorum, sic etiam cum graeco Theodotionis adeo congruit, ut hujusipsius recens versio inde fluxisse videatur. Simul hoe fragmentum lu-

84) Berthold, Daniël p. 150. Einleitung p. 1581. 1589.

Praeterea particulae syriaco-graecae |~ (de) et quon m

Targ. Misle crebro reperitur, ln textn Pugionis non exstant.

Sluiten