Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Theodoüone et fragmento Pugionis mirifice consentit. Hujus igitur consensus hanc causam esse censeo, quod qui illis apocryphis versionem simplicem ex hebraico tests factam auxit, textos jodaico-arainaicos eorum sibi comparavit et, ne haec versionis pars ceteris auctoritate inferior esset, hos ipsos, deserta septuagintavirali, vertit, h. e., cum dictione ad linguam syriacam jam proxime accederent, paucis mutatis, transscripsit. Syros vero seriptis judaico-aramaicis usos esse aliunde constat. Auctor versionis simplicis in libris canonicis vertendis Targumim adhibuisse censetur eumque traditioni judaicae passim inniti inter omnes concessom est. Jacobus Edessenus, ad „accuratas hebraicas historias" provocanSj Targumim intelligere videtur*, Ephraemum autem paraphrasium aramaicarum cognitionem quandam habuisse Lengerke8*) demonstravil. Huc accedit, quod Syriam et praecipue Mesopotamiam jam Josephi tempore Judaeis refertam fuisse compertum habemus. Quidni igitur doctus quispiam Syrus additamenta Danielis apocrypha a Judaeo accipere et transscribere pöterat? Hoe ita factum esse, stante fragmenti illius a Raymundo prolati authentia, omni luce clarius est; nam Syrom textum graecum Theodotionis vertisse et Judaeos partem ejus versionis in Bereschit Rabbam transtulisse a consuetudine Judaeorum ejus temporis, quo Bereschit Rabba composita est, prorsus abhorret.90) Qaando vero factum sit, definiri nequit, for-

nulli snspicati sunt, apocrypha Figuratae a Thoma Heracleensi elaborata esse, at falso, cum haec recensio Heracleensis a Susanna syrohexaplari diversa sit. Praeterea exstat recensio apocryphorum Daniël, syrtaca in versione Ja co bi Edesseni „juxta Graecam et Syriacam" facta, Theodotioni se applicans, at nondum edita.

89) De Ephraemi S. arte hermeneutica p. 14 ss.

90) NU simile, quod comparari queat, legere meminl, nisl forte locum N. T. Mal th. 5, 17. in Gemara citatum, at concertatorie (v. 1. meum: Soltilderunaen und Kritikew^. 884.).

Sluiten