Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cus est in Galilaea, haud longe a Saphetta s. Sephet, ubi Judaeorum academia; quocuin fere consentit Sander son Anglus, qui, iter suum a Damasco ad Hieroso]yma describens, inter Sephet et Caphar Chittin se pagum aut vicum invenisse notat, ubi habitasse et sepultum fuisse Habacucum ferant Judaei, cui nomen dicit Jeakoke, observante Sal. van Tül in Phosphoro Prophet. p. 214." Relationes Patrum et Judaeorum hac in re sibi ita contradicere, ut conciliari nequeant, vix est, quod dicamus. Praeferenda ven» est relatio Patrum utpote antiquior 5 judaicam pro fabula habeo, quae (jd quod pluribus exemplis confirmari possit) ex nominum prophetae et vici illius galilaei assonantia (pi pan, ppin, plpN1) exorta est.

§ 26. Epilogus.

His pertractatis, propositum nostrum exponendi, quidquid de Habacuco ab ecclesia et synagoga antiquitus traditum sit, nos exhausisse putamus. Nam alia quaedam, quae non sunt traditióne sancita, sed a privata unius paucorumve hominum insulsitate procreata, commemoratione vix digna sunt.a*) Neque vero, ad laborem exantlatum retro respiciens, dubito, futuros esse muitos, praesertim critices neotericae studiosos, qui me operam male collocasse criminentur. Quibus regero, non sine arrogantia in vita atque aetate prophetae, cujus nonnisi nomen Scriptura conservavit, investiganda traditionem negligi posse,

24) V. c. Jac. Blartini (De libris scripturae perditis Disp. II. § 76) contra „Hebraeornm doctores aliquos" pugnat, qui ~\1tPr\ 'D ad Habacucum referaat — portentosa profecto opinio homine sobrio indigna; Lengerke, si recte intellexi quae dicit in comm. ad Daniël, p. CX1V., Danielem ipsum et Habacucum a Judaeis pro unaeademque persona babitos tingit, nescio a quibus, etc.

Sluiten