Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

praesertim cum, sicut Origenes contra Africanum recte animadvertit, ipsum Novum Testamentum traditionis in multis veracitatem testificetur; si vero negligi non debeat, eam accuratiori inquisitione esse dignissimam. Deinde omnes, quoad scio, qui de Habacuco scripserunt fexceptis paucissimis nonnullis, qui, quasi ipsi totam sapientiae gazam nescio unde acceptam soli possideant, traditionem turn historicam turn hermeneuticam aspernantur et sedulo cavent, ne alienis propria inquinent) ea, quae traditio perhibet, certe strictim attigerunt*, quare haec omnia, ut uno in conspectu habeantur, in unum congerere criticeque perlustrare operae pretium esse judicavi. Denique confido, hanc traditionis judaicae et ecclesiasticae expositionem causam exstitisse, ut non pauca, quae hactenus vel plane neglecta vel certe leviter tantum tractata erant, diligentius a me investigarentur. Particula vero secunda, quam huic primae, si Deus juverit, brevi addemus, re ipsa ostendet, operam nostram non irritam ac sterilem, sed utilem fructuosamque fuisse.

Sluiten