Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

DIATRIBE

DE PSEUDO - DOROTHEO ET PSEUD - EPD7HANIO. I.

DB PSEUD© - DOEOTHEO.

Synopsin (^Svyygcsfifice èxxhjaicearixbv) de XXIII prophetis, XII apostolis et LXX discipulis Domini fjgraece partim, auctore non nominato, in Chronico Paschali edito a Fresne du Cange, partim in Cavaei Historia script, eccl. Tom. 1., latine ed. cum Eusebio etc. Basil. 1557. 98. fol. cum Sulpicio Severo Paris. 1560. 12. et cum Salviano Romae 1564 fol. Bibl. Patrum Paris. 1575. T. II. maxima T. III. Bibl. de la Bigne T. VII. Bibl. Lugdun. 1680. *), quae S. Dorotheo Martyri, episcopo Tyri sub Constantino Magno ilorenti adscribitur, librum esse traditionum incertarum fabularumque manifestarum

1) Versio latina, quam (Wolfg.) Musculi esse ajunt (Du Fresne ad Chron. Pasch. p. 504), nescio ex qaonam graeco eoque mendosissimo Codice facta, praeterquam quod singulas Synopsis partes arbitrio interpretis dispositas exhibet, conspurcata est tot viüis (velut in Dan. in morbo pro tv Nóto>; in Zachar. f. Jojadae sub Elam pro etvd fitaov llti rov 'EXap h. e. D71N), perversitatibus spuriisque etiam additamentis (e. c. Zachar. fin; Zachar. f. Joj. init.), ut inde sententiam de Dorotheo ferre iniquum sit. Dolendum est igitur, textum graec. partis de Prophetis, quam solo in Chron. Paschali habemus, nondum a quoquam ex Cod. editum esse. Quae quidem pars Synopsis desideratur in plerisque Codd. ceteras partes purius corruptiusve exhibentibus (quos enumeratos reperis in Fabricii Bibl. Tom. VII. p. 458 ss. ed. Harless); exstat vero in Cod. Reg. Madrit. CV.; Paris. CLIX.; Cod. Vindob. LXXVII., qui plane geminua videtur esse illi, quo Musculus usus est, nisi quod chronologiam patriarcbarum CPolitanorum narrationibus de prophetis subjunctam habet.

Sluiten