Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

LXX discipulis et XII apostolis, quibus illud interpositum erat, denique cap. de XXIII prophetis, quod, si a Procopio ipso adjectumest4), propterea postremo adjectum reor, quia in calce capitis de apostolis indicat, in Dorothei iaroQtxoïq ovyyoufiiJLccoiv quaedam de Jereraia contineri, quae posterius, cum partem Synopsis de Prophetis adderet, diligentius persecutus est. JVotationem vero temporis illam non commentitiam, sed fide dignissimam esse, inde colligitur, quod cap. de prophetis jam ante sec. VII. medium satis magnam famae eelebritatem adeptum erat; nam receptum est in Chronicon, Paschale (llmxalujg^ quod, historia nsque ad tempora Heraclii (611—641) pertexta, in annum XX. Heraclii desinit.B) Etiam Theophanes Isaacius (in Chronographia 285 — 813), Niee* phorus Patriarcha (in Chronographiö nsque ad 828), Georgius Cedrenus (in Chror.ico usque ad a. 1057), Theophylactus Achridanus .(els 1078), Jo. Zonaras Cm. post 1118), Symeon Logothela, Macarius, Catenae in Genesin et Lucam scriptor (sec. XIV ?) aliique scriptores recentiores, quos appellare non opus est, ex Synopsi Procopii haud pauca desumseruntT), de fide ejns utpote venerandi antiquitatis monumenti minime addubitantes.

4) Haec quaestio infra, oum de Psendep. sermo erit, dijudicabitur.

5) p. 146 —161; cf. ib. p. 212 — 314. 224 (de XII ap. et LXX disc).

6) Si verum est id quod multis et gravibus argumentis probari potest, Chronici Paschalis auctores esse duos, unum Constantü temporibus vi ven tem, qui Chronicon usque ad annum Constantü XVII (854) perduxit, alterum hujus prioris Chronici continnatorem et simul interpolatorem, Heraclii Imp. aequalem: cap. istud de Prophetis, quod, reditus ex Babylone instaurationisque lempli memoria habita, tanquam dvaxeyaXaioioiq subjicitur, nonnisi a posteriore insertum esse potest. Idque óvfiwv/M»; fecit, quemadmodum etiam Nicephorus C. P. et qui eum eo episcoporum Byzantiorum seriem e Synopsi desumserunt nee Dorotheum neo Procopium auctorem nominant.

7) In plerisque vero difficile dictu est, utrum Dorotheo-Procopianam an Bpiphanianam illarum traditiouum collectionem ante oculos habuerint.

Sluiten