Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

carum literarum perquam peritus, disertas, historiarumque ecclesiasticarum scriptor eruditus, natus est ao. 255, multas miserias, exilia (igopéag) et tormina perpessus est sub Diocletiano et Licinio (scilicet inde ab anno 303 et rursus ab anno 314), post mortem Diocletiani (313) et Licinii (325), loco ubi exul degebat (Odyssopoli puto) relicto, Synodo Nicaenae interfuit (325), denique ecclesiae Tyriae restitutus in vivis permansit usque ad alterum Juliani apostatae annum, quo, cum iste clandestina vi per magistratus in Christianos debaccharetur, CVII annos natus, Odyssopoli comprehensus et ob Christi confessionem cruciatu et morte affectus est (362). Quae quidem relatio in semetipsa primo obtutu nullam prae se fert iictionis speciem15); est enim accurata temporibusque, circa quae versatur, conveniens. Consideranda vero sunt, si ad rem sobrie discutiendam accedere velimus, non soIum ea, quae hac relatione diserte continentur, sed etiam, quae incerta relinquuntur. Nusquam igitur dilucide exponitur: 1) quali munere Dorotheus functus fuerit, antequam episcopatum Tyri adipisceretur; 2) quo anno ante annum 325, quo paroeciam suam recepit, episcopus Tyri factus sits< 3) quoties sub Diocletiano et Licinio exilio mulctatus aut fugere coactus sit; 4) an episcopatum Tyri, redux factus, continuo quieteque usque ad mortem (fere per triginta sex annos) gesserit, id quod in turbulentissima illa arianorum certaminum tempestate plane non verisimile est et ne ab ipso quidem Theophane comprobari videtur, utpote qui pro t]i> l&vvcov rijv èv Tvgcp kxxh]alav HéXQi x. t. L, quae sunt verba Prologi Syngrammatis, cautius dt?)oxtasv ait; 5) quo Juliani (361—363) anno, primo jam an demum secundo, rursus extorris Odyssopolin confugerit. His in quaestionibus, quas prolata testi-

15) La narration de Theophane, inquit Tillemoutius, se de'truit evUlemment d'elle même; nimis profecto audacter.

Sluiten