Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

annum agebat quintum et vicesimuin.22) Constat vero, quemadmodum presbyteri Tyrii ad episcopatum Antiochenum evehi solebant, sic presbyteros Antiochenos haud raro promotos esse ad episcopatum Tyri, quae erat Paraliae s. Phoeniciae maritimae, primae Antiochenae dioecesis provinciae, metropolis, Antiochenae sedis npwtó&qovoq. Exemplo est 'ipse Paulinus, qui, postquam aliquamdiu presbyter Antiochiae fuerat, episcopus Tyri factus est, eamque ecclesiam tanta cum laude administravit, ut, testibus Eusebio (c. Marcellum 4.) et Philostorgio (III, 15), pulso Antiochena sede Eustathio, ab Antiochenis evocatus, ad episcopatum usque Antiochenum adscenderet.23) Dorotheum autem Antiochenum Antiochia Tyrum translatum esse, eo quoque fit probabile, quod, favente Diocletiano, Bacpewv s. tincturae purpureae Tyriae procurator constitutus ac proinde Tyriis notus erat.

At vero, etiamsi ponimus, id quod per semet ipsum simillimum veri est, Dorotheum Antiochenum et Tyrinm eundem esse, magnas in difficultates incurrimus. Existunt enim multae quaestiones, quas solutu difficiles esse non diffitemur, solvi vero posse non desperamus. Et prima quidem quaestio est, quaenam causa fuerit, cur Eusebius Dorothei episcopatum silentio praetereat ac nihil plane de eo scire videatur? Regerimus, non concludi posse ex silentio Eusebii ad Dorothei nostri fictionem; nam simili modo Eusebius Methodium quoque, episcopum

SS) Assenlire non possum iis, quae Tillemontius ait: „Puisque Dorothe'e d'Antioche e'tait prêtre avant Van 303, prêchait et expliquait l'Ecriture, il n'est nullement aise' de croire, qu'il fut encore vivant en 36S. De la manier e même, dont Eusebe en parle dans son histoire, 35 ans avant Julien, il y a peut d'apparence, qu'il fut encore vivant."

83) Similiter Calandio, nescüs Antiocbenis Constantinopoli ordinatns, Codonatum, quem sibi praefecerant, £t; Tvgov ngottó&govov 'AvinjiSjHii^iii'niff(.mi i'nrn, ao. Zenonis VII. (Theophanes p. 110).

Sluiten