Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Licinii paroeciae suae restitutum, episcopum mansisse usque ad tempora Juliani, unde consequitur, cum annus, quo restitutus sit, sileatur, eum certe Juliani clandestina persecutione ingruente sedem episcopalem tenuisse; conjectura vero prior satisfacit Theophani, cui majorem, quam Procopio isti, auctoritatem tribuimus. Is cautius veritatique, ut quidem mihi videtur, convenientius dicit, Dorotheum, postquam, ex exilio reversus, synodo Nicaenae intertuit, rrjv ISiuv fatooixlav ttcaperasse (non detinito tempore ejus recuperationis) et vixisse usque ad Julianum — id quod, nisi verisimile, certe non incredibile aut absurdum esse, inter credulitatem et incredulitatem medium tenentes, ex ipsa Tyriae: ecclesiae historia demonstravimus. Neque igitur opus habemus, cum Martyrologro Romano40) episcopali dignitate Dorotheum exuere, repudiatis veterum testimoniis, quae supra protulimus: ad quod comprobandum Baronius fingit, Dorotheum presbyterum (eundem, de quo;fiuseb. VII, 26. Niceph. VI, 37) nunquam Tyri episcopum factum, sed Tyiir soiummodo natum et Edessae, non Odyssopoli martyrem mortuum esse.41) Atque etiam magis rejicienda est sententia Bollandiy qui alium Dorotheum ep. Tyri martyrem, alium presbyterum Antiochenum, alium auctorem rhapsodiarum puerilium de vitis prophetarum et discipulorum

40) „Tyri (passio) S. Dorothei presbytirrtó? qni sub Diocletiano inulta passus et usque ad Juliani tempora superstes, sub eo annum agens septimum supra centesimum, venerandam senectam martyrio honestavit" (Jan. V.). Eadem fere testatur Baronius fusius legi in Chron. Anastasii Bibliotliecarii (abbatis Romani c. 870 — 886, qni Cbronograpbiam suam ex Chronicis jVicepuori Patr., Georgii Syncelli et Theophanis concinnavit), ubi Dor. Edessae in Syria, centesimum quintum annum agens, sub Jul. Apost. martyrium consummasse perhibeatur. At Anast. textus excusus nulla in re a Theophane discedit.

41) Baron. Annales I. an. 8». n. 40. II. an. 283. n. 9. IV. an. 363. n. 89. Martyr. Bom. p. 347 s. Synopsin Baronius non ab hoe Tyrio, sed ab abbate Romano ejusdem nominis exiisse censet.

Sluiten