Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tatis speciem atque auctoritatein panio majorem conciliarent: nisi potius hunc primum Ebraico idiomate conscriptum ac posterioribus annis a d i ver sis interpretibus in Graecum sermonem translatum fuisse statuainus: quam sententiain tanto verisimiliorem arbitror, quanto propius orationis fdum ad Ebraicae linguae proprietatem accedit." At vero haec quoque Zehneri sententia tota opinabilis est omnique veritate destituta. Nam 1) nullum vestigium nobis reliquum est libri ejusmodi hebraici aut aramaici, quin opuscula Dorothei et Epiphanii tota indole, oeconomia ac partim etiam materia a literarum judaicarum veterum natura prorsus abhorrent.ea) Quodsi primus harum traditionum propheticarum collector e hebraicis fontibus hausit, non, id quod multo verisimilius est, e graecis potissimum apocryphis, certo non librum, quo jam collectae exstabant, transtulit, sed longe lateque per varia opera dispersas ac partim?: in ore tantummodo populi vigentes in unum corpus collegit. 2) nullus doctorum ecclesiae, si Originem et Hieronymum ac fortasse Dorotheum et Epiphanium excipias, hebraice tam doctus fuit, ut librum hebraicum non canonicum (ad canonica enim vertenda plura suppetebant adminicula) transferre posset.

Secundum argumentum contra authentiam libri Epiphaniani proferri solitum his verbis confidentissime elo-

63) V. de Hagadae historicae veteris natura ao forma Zunz, Gottesdienstl. Vortrage der Juden Cap. VIII. Nullo in monumento hagadico tam systematicam dispositionem invenimus. Tres tantummodo libri aliquatenus similes deprehenduntur: 1) pDffl1 r&JD, liber deperditiis, qui generalogias et memorabilia gentilitia continebat; 3) NDlt übiy TID, liber seculo VIII. non antiquior, in quo prophetae quoque singularum aetatum nominantur; 3) "lE'M 'D, historia fabularis a creatione Adami usque ad ineuntia Judicum tempora. Nondum quisquam usque ad huuc diem traditiones judaicas de prophetis composuit; contra Mnhammedani suas de prophetis traditiones saepius

collegerunt, velut Al-Bastami in 1. jLüCm+M ^-?tjj atque alii.

Sluiten