Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

At etiamsi his omnibus, quae, hio'Hhc per errorem lapsus, refert, fidem tribuerit, non tarnen eo indignum vel ab ejus indole remotum hoe opusculum censeo. Epiphanium illum nevTccylMTTov antiquitatumque, imprimis ecclesiasticarum, callentissimum, in narratiunculis nullo habito discrimine admittendis nimis facilem et in temporibus distinguendis parum accuratum fuisse, quis ignorat? Erat vir antiquus, simplex, divinae veritatis amiens, sed simul nimis credulus, parum suspiciosus, diacrisis subtUioris expers. Hinc in op er i bus ejus tot fabulae, tanta subinde hallucinatio tamque incredibiles vel in historia suorum temporum errores67), ut opusculum de Prophetis, quod, quantumvis fabuiis scateat, cum sui similibns incunabula ac rudimenta disciplinae isagogicae repraescntat, nihil vel ad vituperationem ejus addere vel de gloria ejus detrahere possit.

Tertii argumenti, quod a patrum silentio desumtum est, interpres esto Zehnerus. „Num genuinus", inquit, „scripti hujus sit auctor, val de ambigo. Neque enim in operibus ejus id usquam reperitnr, nee a quoquam e Patribus memoratur, quos tarnen cetera Epiphanii monumenta (jitpote LTavaotov, Ancoratum, AvaxEcpahdimatv, et tract. de mensuris ac ponderibus, nee minus ejusd. Physiologum et alterum libellum de XII gemmis in rationali Aaronis) magni fecisse et crebro allegasse constat". Respondemus: Verum est, neminem Patrum libri de Prophetis mentionem facere, at inde ad ejus vo&ei'cev fieri non potest conclusio. Audi modo, quae in Catai. Scriptorum Ecclesiasticorum de Epiphanio dicit Hieronymus: Epiphanius Cypri Salaminae Episcopus scripsit adversum omnes Haereses libros et multa alia, quae ab eruditis propter res, a simplicio-

67) ld quod ab iis ipsia, qni 1. de Proph. psendopigraphum esse dicuut (veltit a Cavaeo, Ondino etc.), ambabus manibus couceditur.

Sluiten