is toegevoegd aan je favorieten.

Oratio de scepticismo, hodiernis theologis caute vitando

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ab altera tarnen adeo concinnum, simulque ita tempori conveniens et cum munere nostro conjunctissimum, ut vix aliud inveniam, attentione vestra magis dignum. Hanc mihi ergo concedite veniam, ut simpliciter et candide vobis mentem exponam, dataque opera indicem, turn qaamnam ob causam, turn quonam potissimum modó Scepticismi scopulus hac nostra, aetate mihi maxime evitandus videatur. Qua in re ut rite procedamus, verbo moneamus de Scepticismi in rebus theologicis charactere, origine, jure, fructu, medeld. Ut autem quinque has argumenti partes indicanti magis quam exponenti faciles mihi aures praebeatis animosque ab omnibus praejudicatis opinionibus vacuos, vos, Auditores Humanissimi, etiam atque etiam rogo.

I. Cum nullo alio benificio, quo divina Sapientia atque Bonitas genus nostrum, peccato miserrimum, beare voluit, aequipararipotestPatefactioilla veritatis atque gratiae, in Jesu Christo, Dei filio atque hominum Sospitatore, atque per Eum nobis totique mundo concessa. Quam patefactionem, quamvis multa conti-