Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

jam tulliüs observavit, "quique quid ipsi sentirent ostenderent, sed disputarent potius contra id, quod quisque se sentire rfjim«^."Ethnicosphik)sophos missos faciamus; de nóbis Theologis christianis jam sermo est, qui, a nemine coacti, continuare mox volumus quod jam ante saecula inceperunt Apostoü, testimonium sc. de Vita atque Luce, in Christo nobis concessis; quibus adeo parum convenire videtur, de veritate religiosa ita disputare, ac si nunquam Aliquis his in terris apparuisset, qui Ipse Veritatem se diceret, cujusque igitur discipuli non amplius veritatem recensendam habent inter Deos Deasve ignotos, quibus apud Athenienses altaria templaque exstructa erant. Unde jam sequitur, nobis ante omnia de indicati Scepticismi charactere loquendum esse, quippe haud uno nomine ab antiquiore diverso. Aha enim fuit dubitandi ratio atque methodus apud philosophos Graecos, aha apud Theologos est, qui Christo nomen dederunt.Alia,ut hoe utar, apud Franco-Gallos, haud raro frivoh ingeniï motu abreptos, alia apud Germanos, serios et severiores ingenio, et abstrusiore philosophandi ratione sibi aliïsque placentes. Quodsi igitur quaerimus, quanam potissimum forma Scepticismi Proteus se conspiciendum praebeat his nostris diebus,

Sluiten