is toegevoegd aan je favorieten.

Oratio de scepticismo, hodiernis theologis caute vitando

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

est omnino, quod gaudeamus, Auditores, hanc formam pristini aevi rationi haud parum subinde praestare. Hodierna Scepsis in genere a levitate et futüitate abhorrens indolem seriam, moralem, paene dixerim religiosam commonstrat. Non adeo, si comparationem instituere licet, unicuique recentioris poëseos amico familiarissimam, non adeo göthh mephtstophelem nobis in animum revocat, qui negando iterumque negando fatale quoddam gaudium gustat, sed ipsum potius tristissimum faustum, qui cum campanas tinnire angelosque cantare audiret flebilis querebatur: " audio omnino, quae mihinuncias, laeta, sed eheu, " quod deëst, nil est, nisi unice—fides." Sunt quidem etiamnunc superstites, qui decantatam cantilenam veterum Materialistarum et Deistarum repetunt ad nauseam usque, Auroram scilicet nobis promittentes, e qua\ numquam sol orietur. Hos autem si facile indoctae plebi relinquimus, ad mehöris notae homines oculos jam convertentes, nullo modo dubitari posse .videtur, cum objectiones nostri aevi contra Evangelium Christi longe graviores atque doctiores esse, quam antea; turn haud raro easdem conjungi cum practica quadam religiositate, qua. fit ut serium illud: (muvoiïti saepius etiam audiatis ab ipsissimis illis, qui