is toegevoegd aan je favorieten.

Oratio de scepticismo, hodiernis theologis caute vitando

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ceterum miracula omnia rejiciunt, tanquam plane absurda. Nee mirum. Nostrates praesertim indole moderatiores sunt, temperatiores, et ab omnibus Extremis ita aversi, ut potius in dubitando etiam sibi non plane constare videantur, quam omnem modum excedere. Quod tarnen non impedit quominus apud nos dubitandi campus aeque late quam alibi pateat. Phaenomena saltem et hic et illic sibi invicem simillima sunt, et sive ad Germaniam atque Helvetiam, sive ad Galliam, aut adeo ad Angliam mentem advertas, ubivis fere easdem voces audietis, Theologiae Christianae characterem suum objectivum, sanctum, aeternum denegantium, nostramque discipbnam nil amplius esse contendentium, quam lusum sempiternum atque futilem opinionum mere subjectivarum, omni firmo fundamento plane carentium. Fundamento autem superstruitur hic Scepticismus, partim speculativo-philosopho, partim historico-critico. Nomine Philosophiae speculativae omnis notio de Deo ejusque ad mundum relatione repellitur, quae cum placito de Dei Immanentid, q. d. absokdd non plane convenire videtur, atque omnia, quae ab ordinario naturae cursu deflectunt, a priori inter fabulas recensentur, mulierculis tantum