Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sancti. Hic Spiritus autem quum mediate agere soleat, hominibusque divinae efficacitatis instrumentis uti dignetur, hoe Ecclesiae ministris imprimis curae debet esse cordique, ut plenum Euangelium annunciantes, e fide in fidem loquantur, suumque xijQvyfiu ita exemplo vivendique ratione comprobent, ut nemini ampbus hceat veritatem verbi in dubium vocare, quod tales informet praecones. Ad ipsam theokgiam autem quod attinet, nequaquam redeundum erit ad systema seculi decimi septimi, omnibus numeris restauratum, sed novum in eodem aeternoque fundamento condendum, quod verbo Divino, Ecclesiae principiis, aevi sin minus desiderü's, saltem commodis magis magisque conveniat. Ab eorum socordia quam longissime remotis, qui, prouti dici solet, nil obbti sunt antiquorum, nil recentiorum edocti, nobis ülud praeclari poëtae transatlantici: Ewcelsior perpetuo obversetur oportet, excelsior autem, non ad rigidas niveasque regiones, ubi tandem miseri pereamus necesse est, sed ad templum veritatis Christianae, in monte illo exstructum, ubi novum mundum ipsi adspicere, abisque, nos insequentibus, laete commönstrare poterimus. Verbo, ita excolatur Theo-

Sluiten