Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

logia nostra, ut ipsa aeterna veritas, in Christo patefacta, clariore in dies luce splendere incipiat. Quod ut fiat, quam commendamus Theologiam, ea Evangelico-BiMca sit, historico-philosopha, irenicopractica tandem. Biblica nimirum, non eo sensu ut ad nudam litteram Sacrae Scripturae promiscue Theologus ablegetur, tanquam ad nescio quod Corpus Juris Divini, ut tandem mechanice per verba sanctissima juret, nullo disarimine temporum locoruinque admisso; sed hoe modo, ut e sacro Codice, rite explicato atque strenue defenso, cognitionem veritatis patefactae uberrimam hauriat, ad Euangebum autem v tanquam Scripturae cor atque meditulhum, imprimis attendat, et non tantum Scripturae ope ad Christum, sed potius per Christum ad inteüigentianf Scripturae ducatur. E Christo, tanquam centro patefactionis, quantum fieri potest, deducat omnia, ad Eumque quae invenit reducat, neque adeo de multis veritatibtts, q. d. patefactis loqui pergat, sed ipsam Veritatem, unam, indivuisam, vitalem, in Christo ipse adspiciat aliïsque laete annunciet. Quod ut facere possit, Theologia, qua, imbuitur, historico-pküosopha sit. Historica via, procedens, patefactionem divinam

Sluiten