Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

gradatim procedentem observet, praeclari ilüus moniti memor: distmgue tempora, et concordabit Scriptura. Ecclesiae aucfcoritatem non quidem supra Protestantismi modum veneretur, nee magis tarnen contemnat, commuoionem fidei cum proavorum familia religiose observet, neque tarnen unquam Dei Verbum cum bominum, ne praestantissimorum quidem, fidei Eormulis aequipaarari concedat. Hoe autem prae caeteris curet, ut veritas revelata in interioris homiois sanctuario clariore identidem resonet voce. Quem in finem profundiori facultatum humanarum analysi Theologia superstruatur necesse est, ut ita magis magisque appareat, testimonium Scripturae atque testimonium animi admirabili prorsus ratione sibi invioem quasi respondere. Logica non tantum, sed psychologica haec methodus erit, atque phiiosopha jure dicenda, non quia unius alteriusve philosophi, optimi boet, auotoritati se mancipavit, sed quia aeternis germanae pbilosophiae legibus se lubenter adstrinxit, suosque cultores eo perducere studet, ut quae fide jam amplexi sunt in dies melius inteUigere possint, cum ANSSliMO hoe profitentes: „qui non crèdiderit, non experietur, et qui expertus

Sluiten