Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dirimere fas est. Nonne denique etiam inde magnum iis impendeat discrimen, quod Ecclesiam christi restituere in pristinam integritatem ac perfectionem molientes, ultra quam par est progrediuntur aut viam insistunt errorum plenam? Quid plura his addam? quae dixi sufficiant et satis superque ostendant vobis, fuisse revera et etiam nunc extare pericula quaedam peculiaria et propria, quibus, turn antiquissimis temporibus, turn nostra memoria, fuerint sintque obnoxii Teleiobaptistae. — Quanam vero ratione, toties in extremum adducti discrimen, salvi evaserint et incolumes, mihi paullo accuratius hac diei solemnitate ostendere liceat; ut cunctis conspicua fiat divina providentiae cura omnia ea pericula depellentis, utque summae Deo tribuantur et laudes et gratiae, qui ipsas aerumnas ad salutem convertit! Sic Teleiobaptistarum Neerlandicorum familia (jam argumentum orationis habetis!) nöbis existat divinae providentiae testis!

Haud sane est quod miremini, me de his rebus disserentem in argumento versari, quo'd ad historiam Ecclesiae Christianae pertineat, quum haec quoque provincia mihi delata sit;

Sluiten