Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

"id fecistis uni ex istis fratribus meis minimis, "mihi fecistis!" Haec quondam gummus ille noster magister. Non vana, non irrita charitas, quam ei praestamus! Fructibus, ut ita dicam, exuberavit charitatis hoe opus: extraneis quippe fructus praebens libertatis et salutis, nostratibus autem pacis et concordiae!

III.

Num optimae spei, quam sub finem seculi decimi septimi fovebant omnes Teleiobaptistae, respondit eventus? Si verum est "discordia "maximas res dilabi, concordia vero crescere "etiam minimas," nonne expectetis A., pace et concordia restitutis ubique, continua cepisse incrementa sodalitatem, cui, exeunte hoe saeculo, plus quam een turn et sexaginta millia sociorum adscripti fuerunt? Numero viribusque crevit congregatio, mitigandis extraneorum calamitatibus dicata; a coetibus diversissimis nummos collatos accepit; plures composuit ad rautuam amicitiam, quae variis locis foederis ansam dedit feriendi, quod omnibus litibus pristinis finem fecit et ad nostram usque aetatem mansit.

3*

Sluiten