Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

inter hos antistites nonnulli, pauci certe, sed tarnen fuerunt, quibus, etiamsi quam maxime a ceteris fere omnibus Teleiobaptistis de gravissimis reUgionis capitibus dissentiebant, sincerissimo nihilominus cum his amore coniunctis, ue in mentem quidem venit a maiorum consociatione desciscere. Qui fieri potuit? iam dixi: abroganda librorum symbolicorum auctoritate. Abrogaverunt orthodoxi, haud ita-multum iacturam dolentes, continuarum quippe memores altercationum ex ipsis hisce Ubris iterum iterumque ortarum, atque, hac experientia edocti, in veterum locum novos noluerunt substituere. Abrogatis igitur libris symbolicis, ad aüas quoque Ecclesiae Christianae familias propius accesserunt Teleiobaptistae. Plura, quae antea commercio cum extraneis obstabant, impedimenta sublata sunt. Omni studio, quod tantopere apud maiores viguerat, sese vitae moribus, supellectile, vestitu distinguendi ab aliis iamdudum reücto, plerique inclinarunt ad vitam lautiorem, ne dicam ad luxuriem. Neque hoe tantum. Quum inter illos divitiis opibusque, ac eo ipso plurimum auctoritate valerent bene multi; non mirum profecto, munerum publi-

Sluiten