Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

plere, quod omnium occupaverat animos, plura eaque melius perscrutandi, discendi, cognoscendi. — Viris, qui antistites essent, non tantum pits, ut antea, verum etiam theólogis opus erat, ad rite sustinendum munus sacrum assiduis continuisque studiis instructis. Talibus se indigere praeconibus iam multi videbant; videbat quoque coetus, qui hac in urbe quum numero, turn opibus prae ceteris eminebat, hisque perpensis, Seminarium condidit variisque ad theologiae studia omnes, quotquot in ea proni erant, impulit incitamentis; sed eheu! quem suis rebus optaverat, non contigit exitus. Vultisne exemplum? quum in sola Hollandiae provincia sacrum munus vacaret in duodecim coetibus quumque antistites ibidem essent quinquaginta, qui iam ad eam aetatem venissent, ut proxime viderentur abesse ab otio senectutis, — scholae adscripti fuerunt alumni non plures quam quatuor! — Ubique antistites defuisse, aptos inprimis et laude dignos, ubique languisse coetus ac sensim sensimque decrevisse, quis iam miretur? Profecto, fieri non potuit, quin e sociis quoque plurimi, quos iam taedebat fatuis oratiunculis, a praecone quo-

Sluiten