is toegevoegd aan je favorieten.

Oratio de providentia divina Teleiobaptistas Neerlandicos ab exitio vindicante

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quid tandem? Unus iam rebus collabefactis invigilat, unus prospicit: Deus Optimus Maximus. Quanam ratione? In eo ipso, quod iis admodum erat cordi, quod iactabant saepius, quod firmissimum contra omne discrimen existimabant praesidium, — in eo ipso gravissime Teleiobaptistas afnixit: in re scilicet pecuniaria. O miserrimam, quae patriam oppressit, aerumnam, quum novis rebus concussa, bello dilacerata, direpta, spoliata, tandem sub imperium ditionemque acerbissimi redigeretur tyranni, Franco-Galli istius, supremum assem nobis extorquere supremamque sanguinis guttam exhaurire cupientis! Tantae iugo tyrannidis onerati Teleiobaptistae spem novissimam sibi viderunt ademptam, omnia bona pessumdari, ultimumque, quo firmissima fide erant innixi, deficere praesidium. Coetus, prae omnibus ceteris locupletissimus, non tantum, urgente necessitate, praeconüm suorum et numerum et stipendium circumcidit, unum modo templum retinuit altero vendito, 6p<j>avodox£Ïov clausit, verum etiam operi sibi carissimo, quod per quindecim lustra tanti habuerat, in quo perficiendo semper perseveraverat intentissimis