is toegevoegd aan uw favorieten.

Serta romana

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Inter omnes viros doctos et rerura scholasticarum peritos cum constet assiduae in grammatica exercitationi praesertim in superioribus classibu& scholarum magis quam vulgo fiat accedere debere aliam exercitationem r quae in optimis scriptoribus accurate et diligenter et frequenter legendis versetur, non inutile putavi novos fontes aperire discipulis nostris, ut illorum etiam poetarum latinorum, quorum opera tota iis non suppeterent, praestantissimis carminibus delectarentur. Ne tarnen rerum ignotarum multitudine deterrerentur quominus et ipsi legendo se exercerent atque gauderent, notis haec carmina illustravi paucis, quae pars opusculi non fuit facillima. Nam cum longis arnbagibus et minus necessariis notis parcere vellem, tarnen cavendum erat ne propter nimium brevitatisstudium res quae discipulorum causa explanandae viderentur praeterirem vel obscuras relinquerem. Inter hanc Scyllam et Charybdim me semper salvum iter fecisse affirmare non ausim; sed alii iudicent.

In carminibus carminumve partibus selegendis secutus sum rationem liane: primum enim ea quae forma et argumento praestare mihi videbautur notavi; deinde cum horum numerus maior esset quam qui in libro quem mihi scribendum proposuissem describi possent, omissis puerili aetati minus accommodatis ea selegi, quae ad poetam eiusve aetatem cognoscendam idonea putarem. Ceterum singulos poetas temporum ordine servato disposui; ad discipulorum aetatem captumque singula carmina gradatim ordinare supervacaneum videbatur et doctoribus committendum*