Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

202 ire per hanc noli, quisquis es: omen habet. 205 ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem, (turbidus hibernis ille fluebat aquis) castra loco ponunt. destrictis ensibus ipsi

Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt. non aliter quam cum Libyca de rupe leones 210 invadunt sparsos lata per arva greges.

diffugiunt hostes, inhonestaque vulnera tergo

accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. sic iterum, sic saepe cadunt. Ubi vincere aperte non datur, insidias armaque tecta parant. 215 campus erat. campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras. in medio paucos armentaque rara relinquunt,

cetera virgultis abdita turba latet. ecce velut torrens undis pluvialibus auctus, 2'JO aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,

per sata perque vias fertur, nee, ut ante solebat,

riparum clausas margine fluit aquas: sic Fabii vallem latis discursibus implent,

quodque vident, sternunt. nee metus alter inest. 225 quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti. simplex nobilitas, perfida tela cave! fraude perit virtus. in apertos undique campos

prosiliunt hostes, et latus omne tenent. quid faciant pauui contra tot milia fortes? 230 quidve, quod in misero tempore restet, habent? sicut aper longe silvis Laurentibus actus

fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, vulneraque alterna dantque feruntque manu. 235 una dies Fabios ad bellum miserat omnes: ad bellum missos perdidit una dies. ut tamen Herculeae superessent semina gentis,

credibile est ipsos consuluisse deos. nam puer impubes et adhuc non utilis armis

fecti ad Cremeram flumen perveniunt. — 207. loco, eo loco, namelijk ad Cremeram. — 208. Tyrrhenum: Etrurisch, evenals in vs. '21 2 Tusco. — 222. clausas, prolept. — 224. metus alter, vrees voor iets anders, quod non vident, vijanden, die in hinderlaag liggen; zoo zegt men ook: is metus, illa fides, haec cura, de vrees daarvoor enz. — 231. silvis Laurentibus: rondom de oude stad Laurentum, ten zuiden van Rome in de nabijheid der zee gelegen, waren vele bosschen en moerassen, waarin zich wilde zwijnen ophielden. — 237. Herculeae gentis: de Fabii beschouwden Hercules en eene dochter van Evander

Sluiten