Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vitam omnes exacte satis queat addiscere. putat si vel deni denique vel quini quinique psalmi, una aliqua melodia essent donati, usum psalterij nostri apud plerosque longè esse uberiorem posse. Quotus enim quisque in toto Belgio, versatus in hoe exercitio per annos plurimos, totum psalterium a capite ad calcem legitime canet? ne centesimus, imö ne millesimus quisque. Vt ut enim Ecclesia in nonnullis celebrioribus vrbibus, id conjunctim fortasse praestabit; separatim tarnen singuli, domum reversi id praestando non sunt. adde quod diversitas ista tanta melodiarum, in causa sit, quam ob rem plurimae ex ijs in toto fere Belgio, perperam canantur. Quod si iam a celebrioribus urbibus (de quibus hactenus) libeat transire ad oppida passim, et pagos, vix tertiam aut quartam psalmorum partem audiemus cani conjunctim, nedum ut singuli seorsim domi suae, salutarem omnium psalmorum exercitationem habere possint.

Quaerit igitur supra-nominatus minister, quaerit, inquam è veneranda hac Synodo, sitne operae pretium, huic malo, quantum eius fieri potest, ire obviam, praesertim si id posset fieri sine ulla vel dictionum vel melodiarum mutatione. putat enim si in plurimorum psalmorum versiculis binis, quaternis aut senis, unicam sibi liceat vel inserere vel delere syllabam, futurum esse ut 150 psalmi quadrent ad melodias 45 aut summum 50 easque notissimas, faciliores, et maxime familiares. neque syllabicam hanc augmentationem aut diminutionem putat esse difficilem in lingua Germanica, et Belgica. imö plurimae sunt dictiones, quae hoe admittunt, ut (exempli gratia) dicamus Heer pro Heere, ende pro en, Godtlooss pro Godllose et sic consequenter, ne multis, quid velit, in exemplo fortasse patebit proprius. Si igitur (exempli gratia) psalmi iq versiculis seu lineolis senis quibusque una duntaxat syllaba inseratur, psalmus ille sic satis difficilis, ad melodiam tertij psalmi faciliorem exacte quadrabit. idem judicium de reliquis. Quid opus est verbis? sunt psalmi bene multi cantatu perquam difficiles, qui ne apice quidem minimo mutato, admittent melodias aliorum psalmorum usitatiores, si modo Ecclesia hac de re in titulo psalmis singulis praemisso, admoneatur. Exempli gratia, melodia psalmi 18, est bené longa, et in primo (ut vocant versu)

29

Sluiten