Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ANIMORUM POST MORTEM CORPORIS. xxxm

quis dolor, aut omnino poft mortem fenfus in Corpore eft? Nemo id qui■dem dicit: etft Democritum inftmulat Epicurus, Democritici negant. Ne in Animo quidem igitur fenfus remanet: ipfe enim nusquam eft." Ergo fi quid ejusmodi dixit Democritus,. de Corpore hoe inteliigendum eft, non de Animo. Causfam vero hujus opinionis ipfe praebuit placito eo, quod memorat Scriptor de Placit. Phil. IV. 4. "Democritus autem dicit, omnes res participes esfe cujusdam Animae, ipfa etiam mortua corpora; propterea quod femper retineant aïïquid caloris atque adeo facultatis fentiendi, quum jam major hujus caloris pars disper fa fuerit." Quod ita eft accipiendum: "Si nonnullae rotundac Atomi, et nonnihil caloris in corpore mortuo remaneat; confequi, ut etiam quaedam obfeura veftigia facultatis fentiendi exftent: non autem, ut ipfa fentiendi aftio et ipfe Animus fupcrfit, quippe qui disfolutione compagis Atomorum ipfe disfolutus fit. Scripfit vero Democritus libros irapi tov aSov, i. e. de Inferis, quibus etiam eorum hiftoriam tractavit, qui ex morte ad vitam rediisfe dicerentur; quibus quidem libris non illud egisfe videtur, ut Animis immortalitatem vindicaret, fed ut pervulgatam de Inferis fuperftitionem confutaret, atque oftenderet quomodo tales reviviscentes, quum jam vita defecisfet, denuo vivere cocpisfent; nimirum causfis naturalibus, vel mcdicis,vel phyfiologicis, redeunte ad eandem compagem eodem numero earundem Atomorum rotundarum. Sed de his Democriti libris videatur Fabricius Bibl. Gracc. T. I. p. 804. et Wyttenbachius ad Plutarchum de Sera Numinis Vindicta p. 89. fcqu. Ex his libris fuit ea pars de reviviscendi promisfo, quam memorat Plinius Hift. Nat. VII. 55: a cujus reprehenfione eum recte vindicat Bruckerus T. I. p. 1195. Ceterum finem faciamus huic difputationi de Democrito, commemoranda ipfius fententia , quam fervavitStobaeus Serm. CX1X. p. 603. "Qitidam ignorantes disfolutionem naturae mortalis (id eft Animi), confeientid vitae male,actae, vitam in terroribus ac timorihus mifere tranpgunt, mendacia phifingentes de futuro poft mortem tempore." Sententia igitur Democriti haec fuit: "Animam conftare compage Atomorum rotundarum fortuito concurfu coëuntium; hanc compagem morte folvi, itaque Animum interire, nee extra Corpus fubpftere posfe: non tarnen naturae rerum repugnare, ut eaedem Atomi cddem compage in aliquod Corpus redeant, atque adeo Animus reviviscat.

Ejus fuit discipulus Protagoras, Abderites, magnus Sophifta, quem, verifimile eft, magiftri opinionem fecutum esfe; fi quidem tclte Diogcne Laërtio IX. 51. ftatuit "Animam nihil aliud esfe nip fenfus"

*****

His

Seft. III» Eleatici. Democrirus.

Summa fententiae Democriti.

Prota-

30ras.

Sluiten