non satis vigorose, ut videtur, se opposuerit dicto commercie, quod quidam ejus officiales cum praefatis externis habuerunt.

Quod nimiam libertatem administrationis pecuniarum relinquat suis officialibus, non sine aliquo periculo quod expendantur vel expensae fuerint in favorem causae Jansenianae et Jansenistarum.

Quod optimam occasionem habuerit efficaciter promovendi acceptationem bullae Vnigenitus per Decretum (quod sign. lit. N.) Concilii Luxemburgici, eamque neglexerit.

De bis illum corripui et respective monui coram secretarie mee. Quod aegre non tulit; e contra omnem submissionem et obedientiam professus. Gravius vero in illum censui non animadvertendum, tum quod non solum promptissime se submittendo, idque in omnibus, exemplum illustre aliis dederit, sed quod et alios, nominatimque refractarios impense monuerit, ut se submitterent; tum quod id visitationis famae ac bono, mandatisque commendatae lenitatis a Belgii gubernatore et apostolico ministro magis conforme arbitrarer. Quaedam tamen eidem imposui, quorum fideli executione suam sinceritatem ac zelum in causa fidei efficacius testificari debebit.

Ut judicium meum brevius depromam, vir bonus est et admodum probus, quod mores attinet, sed (ut vereer) enutritus in principiis fidei non adeo bonis, parum constans, nimium flexibilis, et a quibusdam suis officialibus dependens veritusque refractariis displicere; dignus tamen indulgentia, praesertim in hac bona dispositione et aetate ingravescente 68 annorum, pluribusque incommodis attrita et bodiedum vexata.

Quod alios attinet officiales, depositiones speciales