eadem Twentia tres Franciscani strictioris observantiae, qui aliquot parva oppidula cum dependentibus pagis suae curae habent concredita; insuper laborant in Twentia canonici regulares conventus dicti Mariae Vallis siti in comitatu Bentbemiensi, qui in spiritualibus subsunt episcopo Monasteriensi. Hi nostris Catholicis plurimum prodessent, si tam opera quam nomine forent regulares. Si opibus abundaremus, plures eo mittereraus missionarios.

Est etiam in Twentia in oppido dicto Almelo monasterium virginum tertiae regulae S. Francisci. Hujus omnes religiosae, quae numero circiter quadraginta, sunt bonus odor Cbristi, et deflendum, quod per ordinationes Statuum nullas novitias in posterum suscipere possunt. His religiosis praeest sacerdos saecularis, castitatis et sobrietatis amantissimus et opum, quibus abundat, liberalis in pauperes distributor.

In comitatu Lingensi quatuordecim sunt parocbiae, in quibus omnibus vix decem reperiuntur baeretici. Sunt modo duodecim pastores, duae parocbiae pastoribus viduatae. Curati bujus comitatus suis ecclesiis et proventibus sunt spoliati; permittitur tarnen liberum exercitium in privatis aedibus. Gerunt etiam omnes babitum talarem. Ecclesia baec pecuniarum egentissima, sed prae aliis gratiarum meritorumque copiose dives. Eam exacte descripserim, si eam dixerim effigiatam ad illam speciem disciplinae, quam in suis actibus delineavit S. Carolus Borromaeus.

Toti episcopatui Daventriensi intendit tamquam provicarius ante commendatus Joannes Putcamerius.

Quia pars ducatus Oliviae, quae subest ecclesiae TJltrajectensi, extra unitas provincias sita est gaudetque publico religionis exercitie, binc illam postremo loco describendam duxi.