Sacra omnibus adesset, Verum, quamvis quod a me exigebatur, talé esse arbitrarer, ut religioni vix quidquam utilius possit definiri, istud tamen eousque differendum credidi, quo a Summo Domino Nostro mihi speciatim mandetur, ut definiam presbyteris tempus et horas babendis congregationibus maxime oportuna. Istud si mihi mandet Summus Dominus Noster, tum sperandum, siue periculo contumaciae aboleri posse noxiam consuetudinem, quam introduxere studium placendi divitibus et morbus avaritiae, quae, neglectis pauperibus, famulis et ancillis, libenter illis, a quibus quaestus provenit, Sacra ministrat.

Amsterodamo me Harlemum contuli et illis, convocatis capitularibus et archipresbyteris, inquisivi, qua vitae integritate, qua sinceritate doctrinae, qua vigilantia sollicitudinis missionarii omnes suum munus obirent, et auditis omnium relationibus, ad illa me loca contuli, quibus mea praesentia praecipue videbatur necessaria, vel ut inter parochum et parochianos concordiam redintegrarem, vel etiam ut abusus, qui in Sacramentorum administrationem irrepserant, abolerem.

His peractis, Lugdunum, Delphos, Kotterodamum, Goudam, majora Hollandiae oppida visitavi, convocans übique presbyteros, tam illos, qui eas urbes incolunt, quam eos, qui in vicinis villis paraecias administrant.

Illis sui ofEcii monitis et deinde suggerentibus, quid a me effectum vellent, pro morborum et locorum varietate diversa remedia praescripta sunt et ab illis, qui eis egebant, plerumque non illibenter hausta.

Et quia multum valent nobiies, ut suo exemplo ad fidem, vel ad baeresim plcbes sibi subditas pertrahant, fere omnes illustriores familias speciatim duxi visitandas, eisque gratias esse agendas, tum ob tutelam,