Possent et alia adferri documenta ad comprobandum, (juod arcbiepiscopus Sebastenus varia a regularibus, quae jure posset exigere, non exigat, et ipsis varia, quae jure posset negare, indulgeat, quo nempe propensum suum erga eos animum testetur suamque in rixarum et litigiorum occasionibus e medio tollendis solicitudinem manifestam reddat.

Porro non eo solo fine praefata omnia tam distincte et tam ample modo retulimus, sed id etiam fecimus intuitu hoe, ut arcbiepiscopus Sebastenus se suamque agendi rationem S. S“‘ domini atque Patrum Eminentissimorum arbitrio, irno et correctioni, reverenter subjiciat. Quippe fatetur ingenue, se non raro, dum paci cum regularibus fovendae nimis incumbit, S. Congregationis statutorum executionem aliquousque neglexisse seque aliquando non satis universae missionis bonum ordinem promovisse, eo quod saepe (?)') murmurationibus privatorum, illamque intestinis dissidiis eximere, nimium studeret. Interea temporis spargitur hinc inde, quod minus benevolo et tantum non iniquo in regulares affectu feratur, qua super re in ipsa etiam ürbe fervidae adversus illum queremoniae quandoque funduntur.

At profecto ex illis, quae modo relata sunt, liquet satis superque, eum istas immerito pati; cum autem causa haec momenti sit praegrandis, non possum non ulterioribus aliquot ad eam facientibus adnotationibus scriptum hoe adaugere.

') Hs.: «sese.»