quod, paucis diebus, ultra duodecim millia hominum susceperunt.

Longum foret in particulari describere: quanti labores praesertim nocturni, quae incommoda et pericula inter Haereticos a sacerdotibus nostris subeantur et quod captivitates, mulctationes, ad ingentem summam sustinuerint multi et sustineant. Quis übique locorum fructus in Haereticorum conversione, Oatholicorum confirnaatione, pauperum subventione se manifestat; quanta etiam divinae assistentiae signa ostandantur. Quo Deo observanda et remuneranda suo tempore relinquere, quam multum exaggerando, mercedem perdere praestat. Gontristamur quidem plurimorum, minus ferventium a Fide catholica, defectione, qui temporalia sectantes, per pollicitationes officiorum vel emolumentorum seducantur. Multi etiam ob penuriam ad synagogas Haereticorum pro eleemosynis deflectunt. Sed contra, cogimur aliquando inter iacrymas compassionis gaudere; dum quotidie plurimos ad Ecclesiae gremium videmus accurrere, Haeresim abjurare, hujusmodi damna et pericula contemnere, omnia pati veile : dummodo salvent animas suas. Videas quibusdam locis, turmatim cum magna simplicitate adventantes, intempesta nocte, rusticos, nautas, piscatores: orantes propter Deum, admitti ad poenitentiam, offerentes se paratos ad omnia, dummodo doceantur, quid oporteat credere vel facere. Tanta aviditate ad catecbesim confluunt senes cum junioribus et velut parvuli ducuntur; ut sacerdotibus prae gaudio novae accrescant vires. lucundum est spectaculum videre, matres ingenti numero pro infantibus Baptismum postulare, adultiores ab Haereticis baptizatos sacramentalia petere, vel etiam Baptismum sub conditione, si de eo dubitetur, an legitime fuerit admi-