conjicere possumus, scire non possumus; faciat Dominus quod bonum est in oculis suis et nobis donet Eum in onani tempore benedicere et in terrenorum amissione amare coelestia.

Datum 13 Decembris 1672.

Illustrissime Domine, Patrone Col“®

Devotissimus, humillimus et observantissimus famulus JoHANNES episcopus Gastoriensis

Vicarius Apostolicus.

Arch'i.ef de Prop. Fide Tom. 439, fol. 152 154. Kopie, door den Internuncius te Brussel den Bec. 1672 toegezonden aan Mgr. Baldeschi, behandeld in de Congregatie van 20 Maart 1673, 23.

1672, December 23, Utrecht.

Neerkassei aan den Kardinaal-Prefeot der Propaganda. Eminentissime et Eeverendissime Domine,

Patrone Colendissime.

Quae sit in provinciis mihi sors ecclesiarum , fuse exposui litteris ad dominum Internuncium directis. Quae in illis enarrantur bic non repeto, ne narratione baud necessaria Vestram Eminentiam Orbis et Urbis gravatam sollicitudine frustra detineam. Duo tantum significo ecclesiam spectantia. Primum religiosis Praemonstratensibus celeberrimam in Batavia abbatiam, cui nomen; Insula Sancta Maria, a Christianissimo esse restitutam, illi datum esse abbatem et abbati facultatem vindicandi omnes ecclesiae sive in urbibus sive pagis collocatas, quibus jure patronatus anteces-