sores ejus rectores praeficere solebant; insuper illi concessum, pro arbitrio sno variis in locis ab ista abbatia pendentibus creare officiales, erigere tribunalia et ea omnia exercere, quae rerum domini praestare possunt.

Alterum a rege Christianissimo hac septimana incoeptum; vacantes in expugnatis a se provinciis magistratus ac dignitates conferri Oatholicis; quae res Gatbolicis summum gaudium attulit. Disponet brevi de praebendis et dignitatibus, quas illi possident, qui ex hac provincia profugi aut sub Auriaco militant aut certe Qallico se imperio subdere nolunt.

Si frigus pergat Gallis ad Hollandiam sternere viam et ex glacie conficere pontem, intra duos tresve dies iter suum aggredientur. Praeter hujus urbis praesidium sat numerosum haerent bic circumquaque in pagis decem aut undecim millia peditam et duo circiter equitum, qui simul ac glacies robustior erit sub duee Luxemburgico Hollandiatn ingredientur, utde absente cum exercitu Auriaco principe, qui sibi resistat vix militem invenient. Hinc plurimis litteris me rogant pagi et immunitae Hollandiae urbes, a se incendia deprecer et me, quod saepe fecere episcopi, illis patronum praebeam. Ex quo bic fui, omne meum in eo studium posui, ut Gallorum duces permoverem, vellent belli saevitiem Obristiana mansuetudine mitigare nee illis se daros exbibere, qui aut probi Catholici aut de Catbolicis bene meriti forent.

Qua in re tantum profeci, ut me Geldriae Ordines non minus quam Ultrajectini et Hollandiae Catbolici duxerint rogandum, Parisios proficiscerer tentaturus, an instantem bis provinciis cladem possem deprecari. Verum quia advertebam me forte Parisiis non id consecuturum quod optant barum provinciarum incolae, iter istud