humilem S®® Sedi obedientiam omnes hortatus, die proximfi, Zwollas ad Joëm Ophuys, pastorem ibidem et Zallandiae archipbtrum discessi, qui inter alios teneritudine conscientiae ductus, mibi retulit, quomodo non pauci Fideles, in Statione Raaltensi sub cura Patris Petri van den Empel, e Soc. Jesu missionarii, degentes, eum saepius queribundi accesserint; dictum Patrem tam prae multitudine Fidelium, quam amplitudine locorum; quippe quae quinque horarum circuitum, et quinque millia Fidelium facile complectitur, tante oneri solum ferendo imparem esse. ünde alios necessaria instriictione carere, alios sine Sacramentorum administratione e vit 4 discedere, non raro contingit.

Quare, ut huic malo medelam aliquam adferrem, Stationis hujus situm ipse lustravi, omnibusque juxta relata conspectis, omnino necessarium judicavi; ut huic missionario socius adjungeretur. Verrum cum Ordines Transisulaniae socium e Societate, ipse vero missionarius e Clero saeculari admittere detrectent; hinc est, quod inops consilii, ne parvuli petant panem, et non sit qui frangat eis, Vrum men tem humiliter inquiram: an placeat nimirum, ut vasta, haec Statio dividatur, an vero ut cum Em“° D™ cardinale de Alsatia, übi ad lares proprios ex ürbe redierit, et cum Patre provinciali Soc. Jesu, ea de re coram latius agam. Optarem enim Em“‘ P. P. quo fieri potest meliori modo, absque ulla tamen ullius offensione, rei huic quantocius providere.

Zwollis deinde Ootmaarsiam Tubantiae oppidulum appuli, übi non nullos ex communitate Friseveenensi, item ex Geesterensi, qui eodem pastore ac oratorio utantur; sed quoad ejus situm maxime dissentiunt, inveni. Argumenta utriusque partis audivi; verum cum neutra