ac mores ju venum Missionis noatrae S. Theologiae operam navantium investigavi, iisque pietatem ac diligentiam in studiis, quam potui diligentissime, commendavi.

Ad proprios lares redux, intellexi omnia in Miss“® nostra pacifice ac ex animi sententia geri, duabus Stationibus (de quibus ultimum Memoriale conficiena, modo subverebar) exceptis, utraque sub archipb*" Domini Petri van Beest: hanc curat Nicolaus Hollander, illam Antonius Bernardus Kroesen.

Nicolaum Hollander de turpi sua ac scandalosa vivendi ratione, summa cum lenitate, paternisque visceribus saepius admonui, ea spe fretus, fore ut tandem resipisceret; nee defuit perillustris familia de Kannenburg, curae ipsius subjecta, omnem operam, eumdem in finem collocare, sed oleum et operam hucusque perdidimus; quemadmodum bic sequens historia magis declarabit.

Egerat nuper praenobilis familia cum eo, precibus ac minis, ut suspectam puellam, quam aliquo tempore non sine totius communitatis scandalo apud se detinuerat, dimitteret. Fecit quidem satis ad brevissimum tempus; at magis poenae formidine, quam castitatis amore. Mox enim eamdem puellam, clanculum, ut ipse quidem opinabatur, in domo sua recepit. ld D®» de Kannenburg, ex vicinis intelligens, Hollanderum accedit, idemque, an verum sit semel atque iterum interrogat; Hollander pro more suo id negat ac pernegat. Domina de Kannenburg summopere mirata, aedes pastoris; dum bic sacra perageret; duobus famulis stipata ingreditur, ascendit solarium sub alio, quasi praetextu; at revera ut exploraret, an dictum scortum ibi latitaret. Ancilla videns Dominam ascendere, signum dat, ut sese absconderet, quod Domina de Kannenburg advertens, ascendit celerius, sicque eam sub lectulo latibulum