De necessitate hujus tam pii et sancti instituti in nestra Hollandia quid attinet multa dicere ? Experientia ipsa docebit, quanta turbis bis sedatis, quibus praemimur, ibi futura sit ministrorum ecclesiae egestas, partim e medio a Geusiis tot pastoribus sublatis, partim animi dolore vita functis; unde sequitur, quod quamplures ecclesiae carebuut pastoribus.

Si vero ineatur ratio reformationis (quod facturum speramus), quandoquidem haec maxime necessaria erit restaurandae religioni, amotis concubinariis, haereticis et suspectis de baeresi ecclesiarum ministris, pro media parte ditionis Hollandiae non relinquentur pastores, qui ecclesiis praeesse poterunt et gregem Domini pascere.

Ante duos annos experti sumus tantam in alma universitate Lovaniensi esse inopiam ministrorum ecclesiae, quod si in primariis Hollandiae civitatibus requirerentur pastores, non possent iisdem a facultate theologica provideri, ut interim nihil dicam de minoribus civitatibus et pagis.

Haec vero egestas inde nata est, quod a tempora quo finis impositus fuit oecumenico Concilie Tridentino juxta ejusdem Concilii decreta non sint erecta seminaria elapais tot annis, quibus futuri pastores restitui potuissent.

Quod ad erectionem seminarĂ¼ in metropoli TJltrajectensi, eo ras deducta fait, quod abhinc aliquot annis ibidem proviaum sit de loco; erat etiam actum per modum communicationis de mediis, quibus amplissimum et nobilisimum seminarium sustentari potuerat. Sed oborto diasidio super praeficiendis huic seminarie (erant enim qui judicarent expedire, ut Societas praeficeretur, aliqui nullum vel parvum fructum inde ex-