jugera, de quibus unum jacet in Lamberti Buttermanscampe, aliud juger jacet in terra Michaelis filii Bernardi: que quadraginta quatuor jugera prefata dictus Nicolaus se recepisse recognovit sub titulo locationis in pactum hereditarium a manufidelibus antedictis pro viginti libris denariorum, usualium pro tempore in Trajecto, et pro viginti pullis, solvendis in civitate Trajectensi pro una dimidietate infra quindenam post festum Bti Petri ad Vincula et pro alia dimidietate infra quindenam post festum Nativitatis Bte Marie ; tali conditione quod in quocumque dictorum terminorum cujuscunque anni ipse Nicolaus, sui heredes vel successores non solverint dictum pactum prefato modo, extunc cadunt ab omni jure quod eis in dicta terra ex presenti concessione competebat; condicto quod sepedicta terra apud unum heredum dicti Nicolai integra et indivisa ipso mortuo et sic de herede in heredem perpetuo remanebit, ita videlicet, quod mortuo possessore dicte terre, ille qui eamdem de jure tune possidebit, requiret eam per se vel per suum nuncium infra duos menses post obitum alterius cum taka vini in choro Majoris ecclesie Trajectensis. Quodsi fortassis receptor dicti pacti illi tune denegaret conferre dictam terram secundum conditiones predictas, tune ipsius terre requisitor dictum vinum super altare ponet Ste Crucis; sic rediens ad propria ipsam terram sub predicto pacto, prout pervenit ad eum, legitima successione possidebit.

In cujus rei testimonium nos Wilhelmus, episcopus Trajectensis predictus ad preces dicti Nicolai sigillum nostrum huic scripto duximus opponendum. Datum anno Domini MCC nonagesimo sexto, feria tertia ante festum Bti Petri ad Cathedram.

Oorspr. perkement met een bijna gaaf zegel in grauw was. Op