Judicium priori elaboratius et conclusiouibus e propria disquisitione deductis apprime accomodatum est.

Quamquam Ordo medicorum non penitus adstipulatur auctoris censurae , quandoquidem nonnullae conclusiones, quibus innititur, nisi falsae, certe minus accuratae sunt, laudat tamen ejus industriam, assiduitatem et ingeniosam disquisitionem, eamqne dignam habet, quae praemio condecoretur.

Aperta scidula et probatione instituta , scriptorem esse patuit

Antonidm Henricüm Schoemaker,

Medicinae in Academia Rbeno-Trajectina candidatus,