Sed nonnulla illorum argumenta leviter admodum tetigit, in reliquis turn exponendis tuin vero judicandis plerumque nimis in rerum superficie haesit, atque universam quaestionem ita tractavit, ut desideretur rem gravissimam interius et penitius indagandi sollertia. In sermone, quo utendum censuit, latino etiam puritas saepius deest, interdum adeo perspicuitas. Quapropter Pacultas commentationem praemio condecorandam non censuit. Scriptorem tarnen dignum judicavit, cujus nomen cum laude commemoraretur. Sed ille, Heet saepius publiee ad id invitatus , nomen suum non declaravit. Quamobrem schedula, quae nomen scriptoris continebat, conbusta est.

FACULTAS PHILOSOPHIAE THEOBETICAE ET LITTEEABUM HUMANIOEUM

ad quaestionem ex litteris Latinis, quae erat:

„Quaeritur historica et critica disquisitio de „Catulli vita , ingenio , poesi,”

unum accepit responsum, inscriptum verbis Catulli: „amat victoria curam.”

Hujus commentationis auctor tantum abest, ut metuerit, ne materiae copia obrueretur, ut undecunque conquisiverit et larga manu effuderit, quae de poeta ab aliis scrip ta essent. Ab Ach ille inde Statio, Scaligero, Mureto, Isaaco Vossio